Latin
Book 9, Letter 51
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.51
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS APOLLODORIO. Quintus et Felix Hipponiensium curiales, has de me litteras summatibus viris intervenientibus impetrarunt. Debui enim probitatem hominum de testibus aestimare. Interest igitur amicitiae, ne spes eorum, qui me ad impetrationem validum crediderunt, decepta videatur. Quare, si quid eorum poscet utilitas, benignitatem adde justitiae. Credo enim talia poscenda, quae nec intervenientis petitionem, nec praestantis judicium decolorent. Vale.