# Epistolarum Libri Decem 9.55

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.55

SYMMACHUS EUSEBIO. Communis amici Eusebii merita longo sermone prosequerer, nisi de probitate ejus atque militia plura sentires, qui nunc de loco suo anxius, postquam de eo comperit esse dubitatum, allegationes suas properavit astruere lectione publici scripti, non assertione verborum. Qua in re et fautor litiganti, et testis allegationibus ejus a nobis accedere juberis: quorum alterum nobis tua amicitia promisit, fides alterum pollicetur. Nam dudum eum ad scholam Gallicani palatii translatum esse meministi, quod ideo te credimus ipso absente siluisse, ne existimaretur gratiosa esse suggestio: nunc majore fiducia aderis veritati, cum allegationes praesentis audieris. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
