Latin
Book 9, Letter 56
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.56
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS GEMINANO. Felix, cum et domus tuae cultor esse diceret, et humanitatem commendationis meae amicis intervenientibus postularet, desiderio ejus familiarem paginam non negavi, qua principe loco fungor apud te salute dicenda. Dehinc prosequor receptam petitionem, quae supradicto, si nondum tibi cognitus est, praestet clientelae aditum si jam notus augmentum. Vale.