# Epistolarum Libri Decem 9.59

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.59

SYMMACHUS JOVIO. Non novum vel incognitum, sed compertum jam fide et antiquitate militiae Eusebium amicum meum promptus commendator insinuo: quem ad hoc aevi nulla actuum culpa fuscavit, sed absentia, quae plerisque occulit merita, si testimonio praesentium deseratur, locum ejus dicitur in ancipitem statum deduxisse fortunae. Singularis tamen animi tui aequitas non patietur, ut spero, adversum stipendiorum praerogativam casum valere. Et mea igitur hortatio, et ipsius fiducia judicium tuum respicit. Quaeso ut causa cognita, veterum ejus stipendiorum justa confirmes, praestaturus et nobis amicis securitatem, et honestum collegis de optimi viri retentione consortium. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
