Latin
Book 9, Letter 61
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.61
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PACATO. Vix adducor, ut credam litteras meas saepe repetitas nihil Leontio remedii contulisse. Quia si nihil virium frequens interventus noster habuisset, desisteret suffragium meum toties elusus optare. Cum igitur apud me querelae istius fides dubia sit; exsperiri volo, cui potissimum parti dubitatio mea debeat applicari. Est igitur in manu tua, utrum posthac tenere in scribendo morem debeam, an verecundiae nostrae continua etiam taciturnitate consulere. Vale.