Latin
Book 9, Letter 65
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.65
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ALLEVIO. Vehiculi rotae cujus debeant esse mensurae linea missa testabitur. Superest ut omne carpentum affabre et firmis compaginibus explicetur. Si parte pretii ad hoc opus est, quod dandum scripseris, jubebo numerari. Humanitas xeniorum tuorum debet esse moderatior. Religio enim animis potius quam muneribus aestimatur. Vale.