# Epistolarum Libri Decem 9.7

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.7

SYMMACHUS CARTERIO. Pro filio meo Auxentio, parentis religionem, petitoris amibitum, fidem testis in me recepi. Si quid igitur tantarum rerum auctoritas apud te ponderis habet. admitte, quaeso, in familiam tuam juvenem cunctis vitae bonis et fortunae muneribus excultum. Vadem me tibi in omnia spondeo quae solet parentum sollicitudo trutinare, licet noverim futuros generos moribus aestimari. Et tamen huic post ornamenta naturae, etiam census ad honestatem redundat. Possem copiosius loqui; sed non vult veritas verbis juvari. Quare si tibi videor non inanis assertor, perpe…de hominem de testimonio meo, et ei, quem pignoribus meis libenter annumero, dignare filiae tuae spondere conjugium. Credas velim, cum vota processerint interventu meo, non minorem te gratiam, qui rogaris, habiturum, quam illum quem committo Vale

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
