# Epistolarum Libri Decem 9.70

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.70

SYMMACHUS..... Accusarem silentium tuum, nisi te in fratre vidissem. Ille et officii satisfactionem, et praesentiae imaginem mihi solus exhibuit. Nam omnia bona in eo agnovi, quae in te dudum probavi. Amo igitur venam familiae vestrae. De qua nobis, etiam qui adhuc comperti non sunt, praerogativa optimi generis laudabiles jam videntur. Superest nunc mihi solemnis illa efflagitatio litterarum, quam nec omittendam penitus exi timo, ne remissius cures, quae putas non desiderari, nec magnopere perurgendam, ne tibi perpetua conventio spontanei gratiam decerpat officii. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
