# Epistolarum Libri Decem 9.72

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.72

SYMMACHUS..... Alexandrum, sicuti loquuntur historiae, gravis momordit invidia quod Achilli fortissimo aevi sui Homerum praeconem fortuna tribuisset. At mihi animus gliscit gaudio, quod eventus reip. prosperos parili sermone ornasti. Unde factum est, ut nostris quoque obtutibus, qui procul agimus, quaedam gestorum facies subderetur. Quare fortunae tuae gratulor quae spectatorem te secundis rebus apposuit, et facundiae quae talium negotiorum magnitudini orationis gravitate respondit. Coelestis nutus efficiet, ut ornatissimo linguae tuae promptuario nunquam desit materia talium nuntiorum. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
