Latin
Book 9, Letter 74
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.74
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Editionibus nostris amicam operam polliceris. Intelligo litteris benevolentiae tuae effectum respondere potuisse, si honoris tui tempus felicitas provinciae propagasset. Sed quamvis depositis reipubl. habenis nequeas promissi terminum dare, ego tamen fateor ita me tibi vadatum gratia, ut sperata perfeceris. Voto enim faventis, non exitu rei animus obligatur. Interea abundo gaudio, quod tibi omnium rerum fama floret et in partem quaesitae a te laudis accedo. Vale.