# Epistolarum Libri Decem 9.74

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.74

SYMMACHUS..... Editionibus nostris amicam operam polliceris. Intelligo litteris benevolentiae tuae effectum respondere potuisse, si honoris tui tempus felicitas provinciae propagasset. Sed quamvis depositis reipubl. habenis nequeas promissi terminum dare, ego tamen fateor ita me tibi vadatum gratia, ut sperata perfeceris. Voto enim faventis, non exitu rei animus obligatur. Interea abundo gaudio, quod tibi omnium rerum fama floret et in partem quaesitae a te laudis accedo. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
