Latin
Book 9, Letter 78
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.78
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Credo miraris, quod adhuc crudo fortunae meae vulnere silentium ruperim. Haec solatia, his pascor, his recreor: etsi illa duco majora quae mihi ex tuo pectore et sermone redduntur. Sed nolo tantisper a me exigas litteras longiores. Breves sunt doloris induciae, et mox in miseras cogitationes recurrunt dissimulata paululum mala. Ergo tua potius redundet oratio, quae tibi laudem servatae amicitiae pariet, et mihi praesentis aerumnae solamen afferet. Vale.