# Epistolarum Libri Decem 9.78

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.78

SYMMACHUS..... Credo miraris, quod adhuc crudo fortunae meae vulnere silentium ruperim. Haec solatia, his pascor, his recreor: etsi illa duco majora quae mihi ex tuo pectore et sermone redduntur. Sed nolo tantisper a me exigas litteras longiores. Breves sunt doloris induciae, et mox in miseras cogitationes recurrunt dissimulata paululum mala. Ergo tua potius redundet oratio, quae tibi laudem servatae amicitiae pariet, et mihi praesentis aerumnae solamen afferet. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
