# Epistolarum Libri Decem 9.89

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 9, Letter 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.89

SYMMACHUS..... Accuso litteras tuas quas male credulus desiderio in te meo facturas medicinam putavi. At illae decursae oculis admoverunt taedas ferventiores. Affluebant enim multo melle facundiae, quod avectum tecum doleo. Itaque parvae lectionis sapore commotus, tristiorem damni sensum recepi. Inter haec occurrit altera cogitatio, amarius esse, si taceas. Quapropter conditio durior vertit me ad optionem prioris. Peto igitur scribas. Sed fac epistolis tuis temporis intervalla breviora. Saepius ad me commeent, et confabulationem praesentis imitentur. Fruemur assidue ea parte qua melior es. Quod si aliquid prolixioris curae et elaborati a te operis adjunxeris, prope erit, ut non solum Romae, sed in Athenaeo quoque nostro, qua soles gratia, perorare videaris. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
