Latin
Book 9, Letter 98
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.98
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Sumpto adventus mei nuntio, de quo non potuit apud te fama reticere, exspectavi ut prior scriberes, vel quod est amabilius, ut ipse Formias commeares. Sed quia utrumque vel dissimulatio tua, vel occupatio denegavit, in partes tuas libenter ipse succedo, teque oro ut mihi aut excursum tuum praestare digneris, aut, si obstat aliquid saltim litteraria salutatione respondeas.