# Epistulae 1.1

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.1

I a. 375. PATRI SYMMACHVS. Ne mihi vitio vertatur intermissio litterarum, malo esse promptus officii quam longa expectatione vicissitudinis desidere; tum quod parentibus non ad lancem neque ad demensum verba tribuenda sunt. iniurius videar, si summo vobiscum iure contendam ; nam praeter aequum censet, qui inter dispares obsequium par requirit. itaque vester sermo ex beneficio proficiscitur, noster ex debito. haec me atque alia huiusmodi oppido perpulerunt seribendi munus insuper non habere. nunc vobis actuum nostrorum ordo pandendus est: libet enim non minus otii quam negotii praestare rationem. Baulos Lucrina sede mutavimus; non quod eius deversorii satias ceperimus, quod cum diutius visitur, plus amatur, sed quod metus fuit, ne si Baulorum mihi inolevisset adfectio, cetera, quae visenda sunt, displicerent. ibi Acindyno conditori eiusque maioribus emmetra verba libavi et picturae licentiam, quae vestitum disparem singulis tribuit, in rationem coegi. protelarem te paululum, ni vererer, ne dilatione expectatio nutriatur. quare elaboratam soloci filo accipe cantilenam: Attica palla tegit socerum, toga picta parentem: praefuit iste sacris, hic dixit iura Quiritis; at mihi castrensem quod mordet fibula vestem, Aurorae in populis regum praetoria rexi. sed fasces pictura tacet: tu respice fastus. scio te, simul atque haec legeris, actutum poetica plectra moturum. nullus feceris, ne mei periculo gloriere! ego te nostri vatis exemplo quasi quadam lege convenio: liceat inter olores canoros anserem strepere. silentium mihi, nisi praestiteris, imperabis. quam nihil abs te metuam, vis probare? en tibi aliud alucinationis meae prodo secretum , adhuc sollicitus de priore. audi versus ad Baulorum historiam pertinentes: Huc deus Alcides stabulanda armenta coegit eruta Geryonae de lare tergemini. inde recens aetas corrupta boaulia Baulos nuncupat occulto nominis indicio. ab divo ad proceres dominos fortuna cucurrit, fama loci obscuros ne pateretur heros. hanc celebravit opum felix Hortensius aulam, contra Arpinatem qui stetit eloquio. hic consul darum produxit Acindynus aevum quique dedit leges Orfitus Aeneadis. hos inter iuvenile decus, sed honore senili, bis seno celsus, Symmache, fasce cluis. sed te Baulorum necdum lenta otia quaerunt; cura habeat iuvenem publica pervigilem. Nempe derides, quod de me aliqua iusto indulgentius praedicavi? est haec vera et digna reprehensio. omnis quippe ostentatio non caret suspicione mendacii, quia quidquid adsumitur, proprium non putatur; dehinc quod iactantia avara laudis multum decoquit de pudore. possem dicere, si quis inrepserit externus auditor, meos esse versiculos diffiteri, ut verecunde in nos cadat ab altero profecta laudatio. sed video opusculum non esse paenitendum. ita res crepera atque auceps dubium me habet, utrum verecundiae praemetuendum sit discrimen an gloriae. tibi igitur, qui prudentia antistas ceteris, optionis huius delego provinciam. quid facto usus sit, ipse videris; ego et infantiae et inprudentiae meae patrem conscium non inprudenter elegi. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
