Latin
Liber Primus. ad Patrem., Section 10
Symmachus, Epistulae 1.10
Not analysed yet
X (IIII) ante a. 376. PATRI SYMMACHVS. Hanccine mihi esse fortunam, ut quoquo versum pedem gradumque contulero, exaedificandum aliquid offeratur? velut me nunc Capuani praetorii instauratio in graves cogit expensas, cuius pars fatiscit incuria, pars neglegenti dudum celeritate reparata imbecillum praestat habitaculum. his nisi properata cura subvenerit, aut pecuniae postea dispendium cumulabitur aut ruinae. nam quisquis haec opera intermittit. amittit. quare animus est amoliri aedium senectutem. ita desiderato et expetito otio ad negotium concessimus sumptuosum. quid rerum geramus, audistis. facite vicissim vestrae salutis atque actuum prospera noverimus, ut hoc pauxillum tempus, quod in Campania paramus absumere, sine offensa vestri silentii transigamus. vale.