# Epistulae 1.100

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., CII (LXXXXVI). Symmachus Syagrio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.100

Mediolani te agere ante litteras tuas fama pertulerat, quae nihil ignorari de conspicuis viris patitur. sed quid iuvat desiderantes, quod pervectus in proxima nobis negaris? aequius ferebam longinquam tui separationem; spes enim praesentiae tuae magno intervallo negata cessabat. nunc expectationem nostram viciniae facilitate sollicitas, nec te excusare collegis interventus Alpium potest, eo quod iustior nobis ad querellam facta est via, qua tibi ad veniam causa deterior. sed dolori meo faciendus est modus. saltem posthac epistulae tuae Romam frequentent Hyblae aut Hymetti favis iucundiores, quarum me in maximo fenore perceptio iuvat. solutio defetigat. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
