Latin
Liber Primus. ad Patrem., CIII (LXXXXVII) a. 381. Symmachus Syagrio.
Symmachus, Epistulae 1.101
Not analysed yet
Quidquid in praesentes muneris contulisti, officio eorum videtur esse delatum: nos, qui consulatui tuo varia occupatione defuimus, amicitiae honore adfecti sumus non mercede praesentiae. ago igitur tibi pro oblatione consulari gratias uberes, sed pro bona mente maiores, et nisi verecundia tua verbis meis poneret modum, latius evagarer; atque ideo erit de hoc sermo interim parcus, memoria vero prolixior.