Latin
Liber Primus. ad Patrem., CVI (C). Symmachus Syagrio.
Symmachus, Epistulae 1.104
Not analysed yet
Possem aliquid de vestris amicitiis aestimare. hinc spes oritur amicorum meorum, quae Theophilo clarissimo viro tuam opem de meo sermone promittit. quid igitur eius commodo velimus, in aperto est. effice, oro te, ut eum fiducia mei non videatur esse frustrata.