# Epistulae 1.11

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., Section 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.11

XI (V) ante a. 376. PATRI SYMMACHVS. Cum iam filiae vestrae dies natalis adpeteret, commodum aderant, quae muneri miseratis. ea nobis inmane quantum cara et gravia fuere. nam si quid in absentes bene consulas, inpensu maiore gaudetur. ilico amplexi litteras, quae prosequebantur oblata. in expectatione esse coepimus, quam mox vobis capessendum iter Appiae scriberetis . nihil horum pagina nuntiabat. percontor tabellarium, num constantiam decreti rerum subita turbassent. ait sententiam nihil claudicare, sed placita differri, donicum statio Formiana multa fruge et aliis hoc genus in usum necessariis instruatur. tunc mihi animus ab aegritudine remigravit. do fidem, nihil herili mensae, nihil servitiis aut pecori defuturum. ne mihi sit dicti huius posthac negatio, en vobis chirographi instar litteras meas. sponsionem meam stipulat adfectio. neque enim patiar decipi, quos opto conplecti. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
