Latin
Liber Primus. ad Patrem., Section 12
Symmachus, Epistulae 1.12
Not analysed yet
XII (VI) ante a. 376. PATRI SYMMACHVS. Censorum notio fuit spectare opera, quae locassent; hoc me negotium curare voluisti. mos gestus est imperatis, vel quod tibi dicto audiens esse debui, vel quod studio meo congrue mandatum munus agnovi. audi igitur quantum in aedibus nostris cura promoverit. scalis subpectus est honor marmoris; superiora conclavia crustis teguntur, ea operis levitate, ut conpago solidum mentiatur. columnas nihilo amplius mercatus es. quam si tibi muneri contigissent. eas Bithyno lapide caesas, si bene oculis utor, existimo. hactenus est, quod scire debueris. deinceps tantum adiciemus cognitioni tuae, quantum aedificationi viderimus accedere.