Latin
Liber Primus. ad Patrem., XV (VIIII) a. 370–380. Symmachus Ausonio.
Symmachus, Epistulae 1.15
Not analysed yet
Paene evenerat, ut tecum succincta brevitate loqueremur, quoniam deerant digna memoratu et in defectu rerum nihil operae est indulgere verbis, sed tempestive Palladii rhetoris nostri declamatio auxit paginam meam. ea conplacita summatibus litterarum clam te esse non debuit. itaque cum et meo officio et tuo studio talis relatio conveniret ,vix soluto coetu necdum eventilatam auribus nostris auditionis meae fidem iudicio calente dictavi. movit λόγος Athenaei hospitis Latiare concilium divisionis arte, inventionum copia, gravitate sensuum, luce verborum. opinione mea dico: tam probus est oratione quam moribus. tunc nostrates viri, qui inter se aliarum rerum saepe dissentiunt, concordem sententiam super huius laude tenuerunt. credo plane, nec fides cassa est, rhetorum hanc esse prosapiam; nam plenum ingenio genus noscitur. non solus vultus aut colos adserit posteros in honorem parentum: certiores habet natura vindicias. bene sentiendi ac bene loquendi gignuntur non scribuntur heredes. quod alii docentur, hic natus est. haec apud te, mi domine, silenda non credidi, et quod prae tui amore nihil habeo pensi, et quod vicissim, quanti a te fiam, numquam me paenitet, et quod Palladio factum volo, ne lateant honesta prolatu. cura ut valeas, et quia tibi facultas scribendi praesto est, adhibe voluntatem. vale.