# Epistulae 1.16

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., XVI (X) a. 376–377. Symmachus Ausonio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.16

Saepe unanimitatis tuae sermone convenior, ut de acceptis litterarum studiis, quos ad me cura propensiore misisti, vel sero rescribam. quibus ego, ut quaequae mihi redditae sunt, actutum pari religione respondi, quia neque rescriptorum ratio neque amoris vicissitudo sinebat me diutius desidere. nunc quoque agere me gratias atque habere protestor. quod prospera nuntiorum clam me esse non pateris. haec et talia prioribus quoque litteris tecum fueram conlocutus: sed si te tabellarii sermonis mei conpotem reddiderunt, congesta non onerant. malo quippe aures tuas iterando obtundere quam fraudare reticendo. fratris mei Hesperii honore exulto, taciturnitate convulneror. nam si me sui amantem usu rerum probavit, scriptis debuit famam praevenire, quae diu incerta fluxam fidem gaudiis exhibebat. ipse igitur nuntius communis boni esse debuerat, ut epistulae adsertio nihil relinqueret opinionis ambiguo. sed dicis eum pudore praestrictum successuum suorum vitasse iactantiam. quisquamne, cum de se apud se ipsum loquitur. erubescit? quid quod eam rem mihi supersedit ingerere. quam iuste ad utrumque noverat pertinere? verum ego, ut religiose ista conqueror , ita libenter omitto, quia nec amori in vos meo convenit silere, quod doleam, nec amicitiae incussi doloris transire mensuram. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
