# Epistulae 1.17

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., XVII (XI) a. 370–379? Symmachus Ausonio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.17

Ambrosium de summatibus provincialis fori ad dominos et principes nostros Siciliae commune legavit variis instructum mandatis, quae spectare visa sunt bonum publicum. huic si fautor accesseris, futurum reor. ut illi pro labore fructus adcommodet. quaeso igitur vel legationis merito vel meo nomine in Optimum virum bene consulas, qui satis animi confirmatus est, suffragio tuo successuram facilitatem petitionibus promovendis.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
