Latin
Liber Primus. ad Patrem., XVIII (XII) a. 378. Symmachus Ausonio.
Symmachus, Epistulae 1.18
Not analysed yet
Ego etsi continuis litteris honorem tuum celebrare possem, non satis mihi viderer, proquam res postulat, fungi debitum meum: tantum abest, ut operam tibi adsiduitatis exprobrem. sed ut hoc meae verecundiae conpetit, item tuae humanitatis est studium nostrum pari gratia sustinere. animadverte, quo tendat summa verborum meorum: iamdudum nihil tribuis, quod legamus. totum me, inquies, emancipavit sibi cura praetorii. verum est: potiris merito summa iudicia, sed maximas ingenii tui vires fortuna magna non onerat. proinde etiam his rebus adtende, quae ita occupatis nihil molestiae adferunt, ut ipsas molestias plerumque solentur. vale.