# Epistulae 1.2

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., Section 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.2

II a. 375. PATER SYMMACHO. Hoc est munus, quo se non sola possit iactare Campania: sed praeteritis Roma aut Athenae, si in Graecum loquendi honorem huiusmodi lingua vertatur. quid enim concinnius epistula tua, quam nuper accepi? quid versuum admixtione iucundius? vere dicam tibi, plura legere volentibus celeriter terminata est. quod utinam sensus aliquis eorum supersit, quorum imaginibus praescripta videmus epigrammata! facile laudabunt tales successores laborum suorum, qui picturae nitorem pulchrioribus versibus inluminarint . et ego igitur gratulor non magis ostreis et peloridibus abdomen quam pectus tibi eloquio esse satiatum; et quoniam pudorem meum ipse ordiendo solvisti, a nobis quoque accipe bonorum aetatis meae exarata nuper elogia. nam quia nihil est, quod agam, et si nil agam, subit me malorum meorum misera recordatio, inveni, quod illis libellis, quos nuper dictaveram, possimus adicere. scis Terentium, non comicum, sed Reatinum illum Romanae eruditionis parentem, hebdomadon libros epigrammatum adiectione condisse. illud nos, si fors tulerit, conamur imitari. sed quae prima conpegi , interim pauca misi, obtestatus te per deum, ut si quid in his displicebit, emendes . quod mihi pudendum non est; nam sive quid ex me sive ex te placuerit, mea laus est, nec vito consortium, in quo talem non erubesco consortem. ARADIVS RVFINVS. Princeps ingenio, fortunae munere princeps aetatis, Rufine, tuae, cui prospera quaeque admiranda tuis aequabat gloria rebus. unus amor cunctis et praesidium trepidorum. principibus, quorum viguisti tempore, doctus aut calcaria ferre bonis aut frena tyrannis. VALERIVS PROCVLVS. Cum primis, quos non oneravit gloria patrum. ponemus Proculum, vitae morumque decore haud umquam indignum magnorum Publicolarum. olli semper amor veri et constantia, simplex caelicolum cultus. non illum spernere posses, et quamquam reverendus erat, non inde timeres. ANICIVS IVLIANVS. Cuius opes aut nobilitas aut tanta potestas, cedenti cui non praeluxerit Amnius unus? acer ab ingenio cunctisque adcommodus idem hic et carus erat, conferre iuvare paratus; nam dives, tum celsus honoribus, et tamen illis grandior, aeterno conplebat nomine Romam. PETRONIVS PROBIANVS. Iactet se Fortuna aliis, quos iudice nullo lucem ad Romuleam sua sola licentia vexit; te, Probiane, pudor, te felix gratia teque Itala simplicitas morum et sollertia iuvit. adsidue quocirca, Augustis notus et hospes, praemia magnorum tetulisti dignus honorum. VERINVS. Virtutem, Verine, tuam plus mirer in armis, Eoos dux Armenios cum caede domares, an magis eloquium morum vitaeque leporem, et – nisi in officiis, quotiens tibi publica curae – quod vitam innocuis tenuisti laetus in agris? nullum ultra est virtutis opus, nam si esset, haberes. Octoginta personis nescio an solus occurram, et ideo in socerum atque avunculum nostros tibi delegamus epigrammata. nam et Varronis libri diversis notantur auctoribus.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
