# Epistulae 1.20

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., XX (XV) a. 378. Symmachus Ausonio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.20

Bene ac sapienter maiores nostri, ut sunt alia aetatis illius, aedes Honori atque Virtuti gemella facie iunctim locarunt conmenti, quod in te vidimus, ibi esse praemia honoris, ubi sunt merita virtutis. sed enim propter etiam Camenarum religio sacro fontis advertitur, quia iter ad capessendos magistratus saepe litteris promovetur. haec parentum instituta consulatus tui argumenta sunt, cui morum gravitas et disciplinarum vetustas curulis sellae insigne pepererunt. multi posthac adnitentur artes bonas et laudis germanas et meras litteras, sed cui eveniet aut tam felix discipulus aut tam memor debitor? an ignoramus magnum illum, cui supra votum fortuna fluxit, Stagiritae suo nihilum commodasse? nisi quia Ennio ex Aetolicis manubiis captiva tantum chlamys muneri data Fulvium decolorat: enim vero neque Panaetio Africanorum secundus neque Opillo Rutilius vel Cineae Pyrrhus aut Metrodoro suo Mithridates Ponticus liberalium disciplinarum pretia solverunt. at nunc eruditissimus imperator et opum largus et honorum, quasi pro usura tibi prima detulerit, ita semper ad sortem fenoris redit. in hac tanta laetitia mea, quibus verbis diluam, quod adesse non possum? nimis vereor, ne male interpretatus excusationem meam, quantum tibi gratuler, parum credass. optavi ad oculos tuos raptim venire, sed fessus virium, quas diu morbus exhausit, itiones longas et mansiones asperas, tum accessiones frigorum et decessiones dierum quaeque alia sunt noxae opportuna, vitavi. si sum tibi spectatus ab animo, quaeso ut aequus sis mihi atque has adlegationes boni consulas. fors fuat, an optineamus apud te veterem gratiam; nunc quod satis est, eluctemur offensam.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
