Latin
Liber Primus. ad Patrem., XXI (XVI) a. 379. Symmachus Ausonio.
Symmachus, Epistulae 1.21
Not analysed yet
Gaudeo pluris me tibi esse quam ceteros, quando ita animatus es, ut sponte in rem meam consulas nec opperiaris petitionem, sed solam voluntatis meae famam sequaris . accepi evectiones quattuor inmane quantum commodas in excursus et recursus meorum. dii te pro tanta gratia munerentur, et quia perfectis atque elatis in cumulum bonis nihil adici potest, velint tuta erga te et propria, quae dederunt. vale.