Latin
Liber Primus. ad Patrem., XXIII (XVII) a. 370–377. Symmachus Ausonio.
Symmachus, Epistulae 1.23
Not analysed yet
Post longum silentium tuum non minus desiderabam quam sperabam litteras largiores. namque his vicibus humana variantur, ut defectui succedat ubertas. ea me opinio frustra habuit; siquidem brevis in manus meas pagina recens a te profecta pervenit. erat quidem illa Atticis salibus aspersa et thymo odora sed parcior, quae magis fastidium detergeret quam famem frangeret. quid? si ego cenas dapales et saliare convivium, tum viscerationes atque epulum postulassem, tu mihi mensas secundas et scitamenta exiguae lancis adponeres? fac veniat in mentem, quid Graeca super hoc dicat oratio: parvis nutrimentis, inquit, quamquam a morte defendimur, nihil tamen ad robustam valetudinem promovemus. putasne me de occupationibus tuis esse taciturum? quaestor es, memini; consilii regalis particeps, scio; precum arbiter legum conditor, recognosco; adde huc alia mille rerum: numquam eveniet, ut ingenium tuum labor deterat, benignitatem cura flectat, facundiam usus exhauriat. si diurna negotia numquam distingues quiete, certe antelucano somno nullus indulseris. detur aliquod tempus officiis! an tibi parum exempli videtur in comico, cum ait: quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari! sed cur ego diutius sermonis pauper obgannio? imitanda est mihi epistula recens, ut cetera morum tuorum. forte occupatus recusas litteras longiores. id ita esse, rite coniecto. video enim, quam nolis multa legere, cui vix otium est pauca dictare. XXIIII (XVIII) post a. 369. SYMMACHVS AVSONIO. Si te amor habet naturalis historiae, quam Plinius elaboravit, en tibi libellos, quorum mihi praesentanea copia fuit. in quis, ut arbitror, opulentae eruditioni tuae neglegens veritatis librarius displicebit. sed mihi fraudi non erit emendationis incuria. malui enim tibi probari mei muneris celeritate, quam alieni operis examine. vale. XXV (XVIIII) a. 379? SYMMACHVS AVSONIO. Etsi plerumque vera est aput parentes praedicatio filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum meriti sui patiatur, dum personarum spectare gratiam iudicatur. quaero igitur incertus animi, quae mihi nunc potissimum super viro honorabili Thalassio genero tuo verba sumenda sint. si parce decorem morum eius adtingam, liventi similis existimabor, si iuste persequar, ero proximus blandienti. imitabor igitur Sallustiani testimonii castigationem: habes virum dignum te et per te familia consulari. quem fortuna honoris parti maiorem beneficiis suis repperit. emendatio animi et sanctitas potioribus iam paravit. vale.