# Epistulae 1.24

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., XXVI (XX) a. 378–379. Symmachus Ausonio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.24

Vtor apud te fiducia, quam dedisti. dudum parcus es litterarum, sed non imitabor exemplum, ut qui noverim, viro in specula honorum locato et ideo varia et magna curanti non tam studium deesse quam copiam. ea quippe natura rerum est, ut quae praeter industriam negleguntur ignoscenda ducamus. ego tamen securus, ut soleo, amoris tui officium sollemne non renuo in summa gratia et honore positurus, si familiari meo, qui has tibi litteras dabit, fructus aliqui pro tanta in nos sedulitate responderit . vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
