Latin
Liber Primus. ad Patrem., XXVII (XXI) a. 379. Symmachus Ausonio.
Symmachus, Epistulae 1.25
Not analysed yet
Quid agam, scire postulas. opperior in dies litteras, quales nunc mihi facultas tua promittit, amor semper exhibuit. sum vero praesentium laetus, ut qui sciam, nihil insidiatori meo loci relictum atque insuper tibi, cui factum semper volo, meritam polliceri fortunam. ergo quando ita res tulit, ut sollicita mutarentur, optati sermonis tui fructum feramus, qui animum mihi exaugeat atque indicet, pro tanta retro familiaritate mei te oppido esse cupientem. vale.