# Epistulae 1.27

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., Section 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.27

XXVIIII (XXIII) post a. 370. SYMMACHVS AVSONIO. Nihil moror ceteros vulgus ignobile, qui philosophiam fastu et habitu mentiuntur. paucos et in his praecipue familiarem meum Barachum nostra aetas tulit, quorum germana sapientia ad vetustatem vergeret. tune, inquies, audeas de philosophis iudicare ? licet alienas spectare virtutes. nam et Phidiae Olympium Iovem et Myronis buculam et Poliycliti canephoras rudis eius artis hominum pars magna mirata est. intellegendi natura indulgentius patet. alioqui praeclara rerum paucis probarentur. si boni cuiusque sensus etiam ad inpares non veniret. concede igitur mihi de Baracho testis officium et amicitiam viri prudentis amplectere, cuius exploratio brevi faciet, ut mihi de omnibus, quae scio, facile credas, cum videas, me nec in his falsum esse, quae nescio. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
