# Epistulae 1.32

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., Section 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.32

XXXIIII (XXVIII) post a. 369. SYMMACHVS AVSONIO. Plenum laboris negotium gero, qui conpellare totiens tacitum persevero. contra nisi instigare pergo atque exculpere a te aliquid litterarum, gliscet oblivio. sive igitur hoc officium meum sedulum iudices seu molestum, stat sententia honorem tuum celebrem praestare colloquiis; adeo mihi veteris in te amoris nulla discessio est. et merito. nam amicitiae operam nusquam locavi aeque bene. propterea silentium tuum conqueror . facit enim tenerior adfectio, ut sit querella proclivior. mollis est animus diligentis et ad omnem sensum doloris argutus. si neglegentius tractes, cito marcet ut rosa; si durius teras, livet ut lilia. legisse me memini, vultu saepe laedi pietatem: quid ille tam serius arbiter super continuo silentio ac dissimulato scribendi munere censuisset? tecum haec pensius aestimabis, sed mihi religio fuit tegere, quae dolebant. nam ut in te animi usque pendeo, ita opere maximo usuram tuae unanimitatis expeto . vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
