Latin
Liber Primus. ad Patrem., XXXVI (XXX) a. 370–379. Symmachus Ausonio.
Symmachus, Epistulae 1.34
Not analysed yet
Interpello occupationes tuas adsiduitate colloquii. nam et ipse huiusmodi pascor officio, et peregrinationem tuam solaciis talibus credo recreari. tuas autem vicissim litteras expecto non exigo. iniurium quippe est magnopere flagitare, quod speres, ne quod est voluntarium, videatur extortum. sane fratri meo Innocentio gratulor amicitias tuas, priusquam scriberem, contigisse, quia facilior mihi esse coepit eius commendatio ,quem probasti, quam fuisset incogniti. itaque hoc unum beneficii loco postulo, ut qui sui commendatione iam nititur, testimonii nostri gratia cumulatius diligatur. vale.