Latin
Liber Primus. ad Patrem., XXXVIII (XXXII) a. 370–378. Symmachus Ausonio.
Symmachus, Epistulae 1.36
Not analysed yet
Falso creditur, nesciam iudicii esse fortunam; illa vero et praeteritorum memor et praesentium diligens et prudens futuri tibi rependit, quidquid ceteris praestitit. non ergo vaga neque erratica est, a qua scimus alios donum cepisse, te praemium. quis tibi honoris, inquies, nostri fecit indicium? celebritas famae, cui iusta narranti statim creditur. an opperirer super hoc tuas litteras, quas verecundia differebat? minime; siquidem difficilis est patientia gaudiorum. fungor igitur, ut vides, partibus tuis, et quae debui cognoscere, malui quodammodo nuntiare. sed nolo ista properatio litterarum mearum tuum munus inpediat. scire me, quod nunc scribo, dissimula, et tribue quasi novum nuntium, quem ego gratulabor iteratum. vale.