# Epistulae 1.37

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., XXXVIIII (XXXIII) a. 370–379. Symmachus Ausonio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.37

Scio quidem litteras meas tibi sero reddendas vel propter occupationes, quae te in procinctu aliquantisper tenebunt, vel quod frater meus Gorgonius admirator virtutum tuarum diutinae apud Picentes indulgebit quieti. utut est tamen ista condicio, supersedendum officio non putavi. fors fuat, an haec mature in manus tuas scripta sint Ventura, ego tamen quantum per commeantes licebit, istius muneris operam non reparcam. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
