Latin
Liber Primus. ad Patrem., Section 39
Symmachus, Epistulae 1.39
Not analysed yet
XXXXI (XXXV) post a. 369. SYMMACHVS AVSONIO. Facio rem cum tuis moribus tum meo studio congruentem, ut praestantissimo viro amicitias optimi cuiusque conciliem; velut nunc tibi a me traditur philosophiae candidatus ,cuius pudorem vel prima facies, cetera bona longus usus expediet. hunc ego abs te nollem diligi, ni mereretur probari. sed si bene aestimo, actutum merebitur atque ideo diligetur. de hoc nihil amplius. neque enim praeiudicio meo debet astringi, cuius ego expecto iudicium. illud te potius oratum volo, ut in nostri diligentia perseveres . quod cum efflagito, vereor ne me iniurium putes, qui a te postulem, quod sponte praestatur. vale.