# Epistulae 1.40

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., XXXXII (XXXVI). Symmachus Ausonio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.40

Conpensasti longum silentium gemina scriptione. pariter enim mihi binas litteras praebuisti, ut desiderium meum officio largiore conpleres. ex quo adverti, non voluntatem tibi hactenus sed baiulum defuisse. neque enim aliter potuisset accidere, ut me tam diu sermonis tui honore fraudares. merito apud nos in dies singulos tui cultus augescit et iusto cumulo crescit adfectio. namque ita usu conparatum videmus, ut amicitia bene locata experiundo cottidie provehatur. sed de ista parte verbis supersedendum est; neque enim me oportet haec dicere, quae te malo sentire. conperi sane ex litteris tuis, quanto opere publici muneris absolutionem requiras, et stupere me fateor, tantum tibi administrationis eius esse fastidium, cui fructus optabilis ex omnium amore respondet. an est aliquid tenacius gloria, quae laudem adiecit voluntatis et tamen cura non deerit, ut patiaris tu tamen peregrinationis solare iusto amore provinciae. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
