# Epistulae 1.47

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., Section 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.47

XXXXVIIII (XXXXIII) ante a. 385. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO. Quaeris ut civis ad bonum commune genitus, quid super rebus anxiis vero proximum nuntietur. certis indicibus secunda cognovimus; dehinc multi silentii suspicio sollicitis rumoribus locum fecit. sed mihi opinionum talium, quae sine auctore prodeunt , nulla curatio est. inpendio angor animi, quod sacrificiis multiplicibus et per singulas potestates saepe repetitis necdum publico nomine Spoletinum piatur ostentum. nam et lovem vix propitiavit octava mactatio, et Fortunae publicae multiiugis hostiis nequiquam undecimus honor factus est. quo loci simus, intellegis. nunc sententia est in coetum vocare collegas. curabo, ut scias, si quid remedia divina promoverint . vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
