# Epistulae 1.48

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., Section 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.48

L (XXXXIIII) ante a. 377. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO. Ego quidem securus amicitiae tuae aequi bonique facio, si quid in me ab amante peccatur; sed tuos mores, quibus nihil desit ad laudem, dedecet officii neglegentia. queri me opinaris, quod nihil scribas, et refellere mendacium paras, quia te aliquid scripsisse meministi. ego vero minimum animi angerer, si taceres, prae ut hoc est, quod mihi et patri unas atque eas oppido breves litteras detulisti. ita tibi ambo digni singulis paginis non videmur? tui, inquies, honoris interfuit, ut iungereris parenti. alia sunt, quae cum illo nobis vel communia opto vel paria; amor mihi meo nomine deferatur. abstine igitur epistulis, quae sunt instar edicti; facessat omne fastidium, ex quo nascitur cura conpendii. sed longum de his loqui cautio est, ne tibi molestior sit prolixitas querellae nostrae, quam mihi brevitas epistulae tuae. quod superest, deos quaeso, ut nos plenos gaudii quam primum revisas. facile erit angustias scriptorum tuorum multiloquio repensare. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
