# Epistulae 1.49

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., LI (XXXXV) a. 383? Symmachus Agorio Praetextato.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.49

Statueramus in externis adhuc morari; sed labantis patriae nuntius destinata mutavit , cum mihi in communibus malis decolor videretur securitas mea. ad hoc sacri pontificalis administratio curam de me et officium stati mensis exigit. neque enim fert animus in tanta sacerdotum neglegentia sufficere collegam. fuerit haec olim simplex divinae rei delegatio: nunc aris deesse Romanos genus est ambiendi. vos Etruria quousque retinebit? iam querimur esse aliquid, quod tamdiu civibus praeferatur. sit licet ruris status mitior, non potest bene defrui otio, qui suis absentibus timet. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
