# Epistulae 1.52

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., LIIII (XXXXVIII) a. 380. Symmachus Agorio Praetextato.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.52

Maestitiae meae solacium grande tribuisti. nam ut dudum tibi fama fecit indicium , fratris obitu vulneratus continuo animi dolore discrucior. non mediocre tamen inter praesentes curas levamen accepi, quod te conperi secundum communia optata salvere. superest, ut tu istiusmodi officiis frequentem operam digneris inpendere, quae perspicis medicinam quandam mihi infortunii et maeroris adferre. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
