Latin
Liber Primus. ad Patrem., LV (XXXXVIIII) a. 383–384. Symmachus Agorio Praetextato.
Symmachus, Epistulae 1.53
Not analysed yet
Scio germani amoris esse, quod suades. sed reconciliatio eum requirit auctorem, quem habuit iniusta dissensio, ne noxam meruisse videatur, qui abiuratas amicitias quasi nihil passus adfectat. quare oblatam concordiam non refuto, sed sequestrata consideratione fortunae redeat in gratiam, qui movit offensam, tibi pro nostra amicitia satis gratulor, cuius labor saluti publicae commodabit. de quo interim parcius loquar; res enim, quae ad omnes pertinet, numquam uno teste contenta est, et mihi magnopere convenit ita meminisse gloriae tuae, ne verecundiae oblitus existimer. vale.