# Epistulae 1.54

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., Ad Probum. LVI (L) a. 368–383. Symmachus Probo.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.54

Et tibi publicis negotiis occupato breves litterae demunt fastidium lectionis, et mei officii adsiduitas, quidquid scribendum videbatur, exhausit. merito salutatione librata frugi epistulam necessario stringo conpendio. alia est enim protestatio amoris, alia linguae ostentatio. atque ideo inihi antiquior fuit obsequendi opera quam loquendi . copiosi videbimur, si abunde seduli iudicemur. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
