# Epistulae 1.59

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., LXI (LV) a. 368–383. Symmachus Probo.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.59

Ais te multiiugis necessitatibus impediri, quo minus naviter amicorum carissimos adloquaris. notae rei cesset adsertio. nam et qui procul absumus, curas ac vigilias tuas communis patriae copiis et satietate sentimus. mutasti igitur officium, non negasti . antiquior enim tibi fuit, ut esse debuit, salus civium quam salutatio. nunc sane et desideramus et exposcimus litteras tuas largiter congesta fruge in proximae hiemis inpendium; quamquam scio necdum tibi hanc partem nimis tutam videri. numquam enim securus est amor patriae, et quamvis magna remedia conquirat, semper illud putat imminere, quod timuit. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
