Latin
Liber Primus. ad Patrem., LXIIII (LVIII) a. 380. Symmachus Celsino Titiano Fratri.
Symmachus, Epistulae 1.62
Not analysed yet
Commendari a me episcopum forte mireris. causa istud mihi non secta persuasit. nam Clemens boni viri functus officium Caesaream, quae illi patria est, conciliata maximorum principum pace tutatus est. fando acceperas, rebellione barbarica quot auri, quot argenti, privati et publici, sacri et profani Mauretaniae fuit direptione hostium lancinatum. evenit ea tempestate, ut etiam fisci depositum belli iure raperetur. quod a summatibus civitatis, quos reliquos fuga fecerat, ius aerarii reposcebat. misera et acerba condicio, nisi iustitiam temporum Clementis cura movisset, quem ego non minus famae saeculi quam civium securitati dixerim commodasse. quid enim praeter invidiam referret aerarium, si opes ab inopi curia poscerentur? habes ordinem rei. quod restat enitere, ut voti tui adspiratio vela faciat impetratis.