Latin
Liber Primus. ad Patrem., Section 65
Symmachus, Epistulae 1.65
Not analysed yet
LXVII (LXI) ante a. 381. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI. Commendarem tibi Anysium laudabilem virum, nisi in amicitiam meam te auctore venisset. quando igitur nihil est, quod illi meus sermo conciliet, beneficii loco habebo, si in eum sancti animi tui gliscat adfectio. nam ubi amoris rudimenta praeventa sunt, secundae gratiae locus est, ut augmenta poscantur. vale.