# Epistulae 1.72

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., Section 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.72

LXXIIII (LXVIII) ante a. 381. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI. Est aliquid in querellis Fasganiae filiae meae, quod mihi ex voto fateor accidisse; nam nisi futuras sibi usui litteras poposcisset, ad scribendum mihi defuisset occasio. praelibo igitur salutationem, quae meum spectat officium; reliqua pars paginae ad causam clarissimae feminae pertinebit, quae sibi ab hominibus tuis nescio quid agrorum deflet ereptum. id ego loci et meriti tui conscius servili ausu clam te opinor admissum , atque ideo filiae meae correctionis facilitatem spopondi, si ad te familiaris conquestio genus iniuriae pertulisset. quaeso igitur, ut temeratae possessionis statum iubeas reformari. si quid autem controversiae est, in pignoris nostri praesentiam differatur , quae secura iustitiae tuae recusat alios cognitores.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
