Latin
Liber Primus. ad Patrem., Ad Hesperium. LXXV (LXVIIII) a. 376–380. Symmachus Hesperio.
Symmachus, Epistulae 1.73
Not analysed yet
Quotiens viris militiae notis testimonia deferuntur, decet operam verborum facere conpendii, quia nihili negotium est rebus cognitis immorari. pro Caesario nosti omnia facere, quae probantur. hunc ut pensi habeas, sperare magis debeo quam rogare. ei quid ultra expetis, in alias litteras conferemus; nunc mihi multiloquio temperandum est, cum satisfactum esse videatur et illius voluntati et tuo honori et meo muneri . vale.